POMPONII MELAE
DE SITU ORBIS
LIBRI TRES
PRÖOEMIUM
Orbis Situm dicere aggredior, impeditum opus, et facundiae minime capax; (constat enim fere gentium locorumque nominibus, et eorum perplexo satis ordine, quem persequi, longa est magis quam benigna materia) verum adspici tamen cognoscique dignissimum; et quod, si non ope ingenii orantis, at ipsâ sui contemplatione, pretium operae attendentium absolvat. Dicam [autem] alias plura et exactus; nunc autem, ut quaeque erunt clarissima, et strictim. Ac primo quidem quae sit forma totius, quae maximae partes, quo singulae modo sint, atque habitentur, expediam; deinde rursus oras omnium et litora, ut intra extraque sunt, atque ut ea subit ac circumluit Pelagus; additis quae in natura regionum incolarumque memoranda sunt. Id quo facilius sciri possit atque accipi, paulo altius summa repetetur.