Return to Mela Home Page

Go to bottom of this page

POMPONII MELAE
DE SITU ORBIS

LIBER I.

CAP. VIII. - Cyrenaïca.

Inde ad Catabathmon Cyrenaïca provincia est; in eâque sunt, Hammonis oraculum, fidei inclytae; et fons, quem Solis appellant; et rupes quaedam Austro sacra. Haec cum hominum manu attingitur, ille immodicus exsurgit, arenasque quasi maria agens, sic saevit, ut fluctibus. Fons mediâ nocte fervet; mox et paulatim tepescens, fit luce frigidus; tunc, ut sol surgit, ita subinde frigidior, per meridiem maxime riget: sumit dein tepores iterum; et primâ nocte calidus, atque, ut illa procedit, ita calidor, rursus cum est media, perfervet. In litore promontoria sunt Zephyrion et Naustathmos, portus Paraetonius, urbes Hesperia, Apollonia, Ptolemaïs, Arsinoë, atque (unde terris nomen est) ipsa Cyrene. Catabathmos, vallis devexa in Aegyptum, finit Africam. Orae sic habitantur, ad nostrum maxime ritum moratis cultoribus, nisi quod quidam linguis differunt, et cultu Deûm, quos patrios servant, ac patrio more venerantur. Proximis nullae quidem urbes stant; tamen domicilia sunt, quae mapalia appellantur. Vietus asper, et munditiis carens. Primores sagis velantur; vulgus bestiarum pecudumque pellibus. Humi quies epulaeque capiuntur. Vasa ligno fiunt aut cortice. Potus est lac, succusque baccarum. Cibus est caro, plurimum ferina: nam gregibus, (quia id solum opimum est) quod potest, parcitur. Interiores, etiam incultius, sequuntur vagi pecora; utque a pabulo ducta sunt, ita se ac tuguria sua promovent; atque, ubi dies deficit, ibi noctem agunt. Quamquam, in familias passim et sine lege dispersi, nihil in commune consultant; tamen, quia singulis aliquot simul conjuges, et plures ob id liberi agnatique sunt, nusquam pauci. Ex his qui ultra deserta esse memorantur, Atlantes solem exsecrantur, et dum oritur, et dum occidit, ut ipsis agrisque pestiferum. Nomina singuli non habent: non vescuntur animalibusque; neque illis in quiete, qualia caeteris mortalibus, visere datur. Troglodytae, nullarum opum domini, strident magis quam loquuntur; specus subeunt, alunturque serpentibus. Apud Garamantas etiam armenta sunt, eaque obliquâ cervice pascuntur; nam pronis directa in humum cornua officiunt. Nulli certa uxor est. Ex his qui tam confuso parentium coitu passim incertique nascuntur, quos pro suis colant, formae similitudine agnoscunt. Augilae Manes tantum Deos putant; per eos dejerant: eos ut oracula consulunt; precatique quae volunt, ubi tumulis incubuêre, pro responsis ferunt somnia. Feminis eorum sollenne est, nicte quâ nubunt, omnium stupro patere, qui cum munere advenerint: et tum cum plurimis concubuisse, maximum decus; in reliquum pudicita insignis est. Nudi sunt Gamphasantes, armorumque omnium ignari: nec vitare sciunt tela, nec jacere: ideoque obvios fugiunt; neque aliorum, quam quibus idem ingenii est, aut congressus aut colloquia patiuntur. Blemyis capita absunt; vultus in pectore est: Satyris, praeter effigiem, nihil humani. Aegipanum quae celebratur, ea forma est. Haec de Africâ.

Return to Mela Home Page

Go to top of this page