POMPONII MELAE
DE SITU ORBIS
LIBER I.
CAP. XV. - Lycia.
Lycia continuo, cognominata a Lyco rege, Pandionis filio, atque (ut ferunt) infestata olim Chimaerae ignibus, Sidae portu et Tauri promontorio grandem sinum claudit. Taurus ipse, ab Eois litoribus exsurgens, vaste satis attollitur: dein dextro latere ad Septemtrionem, sinistro ad Meridiem versus, it in Occidentem rectus et perpetuo jugo; magnarumque gentium, quâ dorsum agit, terminus, ubi terras diremit, exit in pelagus. Idem autem, et totus ut dictus est, dicitur etiam quâ spectat Orientem: deinde Hemodes, et Caucasus, et Paropamisus: tum Caspiae Pylae, Niphates, Armeniae Pylae; et, ubi jam Nostra maria contingit, Tuarus iterum. Post ejus promontorium, flumen est Limyra, et eodem nomine civitas; atque, ut multa oppida, sic, praeter Pataram, non illustria. Illam nobilem facit delubrum Apollinis, quondam opibus et oraculi fide Delphico simile. Ultra est Xanthus flumen, et Xanthos oppidum, mons Cragus, et, quae Lyciam finit, urbs Telmessos.