POMPONII MELAE
DE SITU ORBIS
LIBER I.
CAP. XIX. - Bithynia, Paphlagonia, aliaeque Ponticae et Maeoticae Gentes in Orâ Asiaticâ.
Interius Bithyni sunt, et Mariandyni: in orâ, Graiae urbes, Abydos, et Lampsacum, et Parion, et Priapos. Abydos magni quondam amoris commercio insignis est. Lampsacum, Phocaeis appellantibus, nomen ex eo traxit, quod consultenibus in quasnam terras potissimum tenderent, responsum erat, ubi primum fulsisset, ibi sedem capessere. Tum rursus fit apertius mare, Propontis. In id Granicus effunditur, quâ primum inter Persas et Alexandrum pugna fuit nobilis. Trans amnem sedet in cervice paene insulae Cyzicum; (nomen Cyzicus indidit, quem a Minyis imprudentibus, cum Colchos peterent, fusum acie caesumque accepimus); post Placia, et Scylace, parvae Pelasgorum coloniae, quibus a tergo imminet mons Olympus (ut incolae vocant) Mysius. Is flumen Rhyndacum in ea quae sequuntur emitit. Circa angues nascuntur immanes; neque ob magnitudinem modo, sed ob id etiam mirabiles, quod ubi in alveum ejus aestus solemque fugerunt, emergunt atque hiant: supervolantesque aves, quamvis alte et perniciter ferantur, absorbent. Trans Rhyndacum, est Dascylos, et, quam Colophonii collocavêre, Myrlea. Duo sunt inde modici sinus. Alter, sine nomine, Cion amplectitur, Phrygiae haud longe jacentis opportunissimum emporium; alter, Olbianos, in promontorio fert Neptuni fanum; in gremio Astaeon, a Megarensibus conditam. Deinde priores terrae iterum jacent; exiturique in Pontum pelagi canalis angustior Europam ab Asiâ stadiis quinque disterminat, Thracius (ut dictum est) Bosporus. Ipsis in faucibus oppidum, in ore templum est: oppidi nomen Chalcedon; auctor Archias, Megarensium princeps; templi numen Jupiter, conditor Iason. Hîc jam sese ingens Pontus aperit; nisi quâ promontoria sunt, huc atque illuc longo rectoque limite extentus, sinuatus caetera, sed (quia contra minus, quâ ad laevam et dextram abscessit, mollibus fastigiis, donec angustos utrimque angulos faciat, inflectitur) ad formam Scythici arcûs maxime incurvus; brevis, atrox, nebulosus, raris stationibus, non molli neque arenoso circumdatus litore, vicinus Aquilonibus, et, quia non profundus est, fluctuosus atque fervens; olim, ex colentium saevo admodum ingenio, Axenus, post, commercio aliarum gentium mollitis aliquantum moribus, dictus Euxinus. In eo primum Mariandyni urbem habitant, ab Argivo (ut ferunt) Hercule datam. Heraclea vociatur: id famae fidem adjicit. Juxta specus est Acherusia, Ad Manes (ut aiunt) pervius; atque inde extractum Cerberum existimant. Tum Tios oppidum, Milesiorum quidem colonia, sed jam soli gentisque Paphlagonum; quorum in litoribus paene mediis promontorium est Carambis; citra Parthenius amnis, urbesque Sesamus et Cromna, et, a Cytisoro Phrixi filio posita, Cytoros; tum Cinolis, Anticinolis, et, quae Paphlagoniam finit, Armene. Chalybes proximi clarissimas habent Amison, et Sinopen, Cynici Diogenis patriam; amnes Halyn et Thermodonta. Secundum Halyn urbs est Lycasto; ad Thermodonta campus. In eo fuit Themiscyrium oppidum; fuêre et Amazonum castra; ideo Amazonium vocant. Tibareni Chalybas attingunt, quibus in risu lusuque summum bonum est. Ultra Mossyni turres ligneas subeunt; notis corpus omne persignant; propatulo vescuntur, promiscue concumbunt et palam: reges suffragio deligunt, vinculisque et arctissimâ custodiâ tenent; atque, ubi culpam prave quid imperando meruêre, inediâ diei totius afficiunt: caeterum asperi, inculti, pernoxii appulsis. Dein minus feri (verum et hi inconditis moribus) Macrocephali, Becheri, Buzeri: rarae urbes; Cerasûs et Trapezûs maxime illustres. Inde is locus est, ubi finem ductus a Bosporo tractus accipit; atque inde se [in sinu adversi litoris flexus] attollens, angustissimum Ponti facit angulum. Hîc sunt Colchi; huc Phasis erumpit; hîc eodem nomine, quo amnis est, a Themistagorâ Milesio deductum oppidum; hîc Phrixi templum, et lucus fabulâ vetere pellis aureae nobilis. Hinc orti montes longo se jugo, et donec Rhipaeis conjungantur, exporrigunt; qui alterâ parte in Euxinum et Maeotida et Tanaïn, alterâ in Caspium pelagus observi, Ceraunii dicuntur: iidem alicubi Taurici, Moschi, Amazonici, Caspii, Coraxici, Caucasii; ut aliis aliisve appositi gentibus, ita aliis aliisque dicti nominibus. At in primo flexu jam curvi litoris oppidum est, quod Graeci mercatores constituisse, et (quia, cum caecâ tempestate agerentur, ignaris [quae] terra esset, cycni vox notam dederat) Cycnum appellâsse dicuntur. Reliqua ejus ferae incultaeque gentes, vasto mari assidentes, tenent, Melanchlaeni, Toretae, Sedochezi, Coraxi, Phthirophagi, Heniochi, Achaei, Cercetici, et jam in confinio Maeotidis Sindones. In Heniochorum finibus Dioscorias, a Castore et Polluce Pontum cum Iasone ingressis; Sindos, in Sindonum, ab ipsis terrarum cultoribus condita est. Obliqua tunc regio, et in latum modice patens, inter Pontum Paludemque ad Bosporum excurrit; quam, duobus alveis in lacum et in mare profluens Corocondame paene insulam reddit. Quatuor urbes ibi sunt, Hermonassa, Cepoe, Phanagoria, et, in ipso ore, Cimmerium. Hac ingressos lacus accipit longe lateque diffusus; quâ terras tangit, incurvo circumdatus litore; quâ mari proprior est (nisi ubi aperitur) aequali margine obductus; citra magnitudinem, prope Ponto similis. Oram, quae a Bosporo ad Tanaïn usque deflectitur, Maeotici incolunt, Toreatae, Serachi, Phicores, et ostio fluminis proximi Ixamatae. Apud eos easdem artes feminae, quas viri, exercent, adeo ut ne militiâ quidem vacent. Viri pedibus merent, sagittisque depugnant: illae equestre proelium ineunt, nec ferro dimicant; sed, quos laqueis intercepêre, trahendo conficiunt. Nubunt tamen: verum, ut nubiles habeantur, non in aetate modus est; nisi quae hostem interemêre, virgines manent. Ipse Tanaïs, ex Rhipaeo monte dejectus, adeo praeceps ruit, ut, cum vicina flumina, tum Maeotis et Bosporus, tum Ponti aliqua, brumali rigore durentur, solus aestus hiememque juxta ferens, idem semper, et sui similis, incitatusque decurrat. Ripas ejus Sauromatae, et ripis haerentia, possident: una gens, aliquot populi, et aliquot nomina. Primi Maeotidae Gynaikokratoumenoi, regna Amazonum, fecundos pabulo, at alia steriles nudosque, campos tenent. Budini Gelonon urbem ligneam habitant. Juxta Thyssagetae Turcaeque vastas silvas occupant, alunturque venenado. Tum continuis rupibus late aspera, et deserta regio ad Arymphaeos usque permittitur. His justissimi mores; nemora pro domibus; alimenta baccae; et feminis et maribus nuda sunt capita. Sacri itaque habentur: adeoque ipsos nemo de tam feris gentibus violat, ut aliis quoque ad eos confugisse pro asylo sit. Ultra surgit mons Rhipaeus; ultraque eum jacet ora, quae spectat Oceanum.