POMPONII MELAE
DE SITU ORBIS
LIBER II.
CAP. I. Scythia Europaea.
Asiae in Nostrum mare Tanaïnque vergentis, quem dixi, finis ac situs est. At per eundem amnem in Maeotida remeantibus, ad dextram Europe est, modo sinistro latere innavigantium apposita. Rhipaeis montibus proxima (et huc enim pertinent) cadentes assidue nives adeo invia efficiunt, ut ultra ne visum quidem incedentium admittant. Deinde est regio ditis admodum soli, inhabitabilis tamen; quia gryphi, saevum et pertinax ferarum genus, aurum terra penitus egestum mire amant, mireque custodiunt, et sunt infesti attingentibus. Hominum primi sunt Scythae, Scytharumque, queis singuli oculi esse dicuntur, Arimaspoe: ab eis Essedones usque ad Maeotida. Hujus flexum Buces amnis secat: Agathyrsi et Sauromatae ambiunt; quia pro sedibus plaustra habent, dicti Hamaxobioe. Obliqua tunc ad Bosporum plaga excurrens, Ponto ac Maeotide includitur. In paludem vergentia Satarchae tenent; in Bosporum Cimmerica oppida, Myrmecion, Panticapaeum, Theodosia, Hermisium; in Euxinum mare, Taurici. Super eos, sinus portuosus, et ideo Kalos Limên appellatus, promontoriis duobus includitur. Alterum Kriou Metôpon vocant, Carambico, quod in Asiâ diximus, par et adversum; Parthenion alterum. Oppidum adjacet Cherrone, a Dianâ (si creditur) conditum, et Nymphaeo specu, quod in arce ei et Nymphis sacratum est, maxime illustre. Subit tum ripam mare, et, donec quinque millium spatio absit a Maeotide, refugientia usque subsequens litora, quoad Satarchae, et Taurici tenent, paene insulam reddit. Quod inter paludem et sinum est, Taphrae nominatur; sinus, Carcinites. In eo urbs est Carcine; quam duo flumina, Gerrhos et Hypacaris, uno ostio effluentia, attingunt; verum diversis fontibus, et aliunde delapsi: nam Gerrhos inter Basilidas et Nomadas, [Hypacaris per Nomadas,] evolvitur. Silvae deinde sunt, quas maximas hae terrae ferunt; et Panticapes, qui Nomadas Georgosque disterminat. Terra tum longe distenta, [excedens,] tenui radice litori annectitur: post spatiosa modice, paulatim se ipsa fastigat, et quasi in mucronem longa colligens latera, facie positi ensis allecta est. Achilles, infestâ classe mare Ponticum ingressus, ibi ludicro certamine celebrâsse victoriam, et, cum ab armis quies erat, se ac suos cursu exercitavisse memoratur. Ideo dicta est Dromos Akhilleios. Tum Borysthenes gentem sui nominis alluit: inter Scythiae amnes amoenissimus, turbidis aliis, liquidissimus defluit, placidior quam caeteri, potarique pulcherrimus. Alit laetissima pabula, magnosque pisces, quibus et optimus sapor et nulla ossa sunt. Longe venit, ignotisque ortus e fontibus, quadraginta dierum iter alveo stringit; tantoque spatio navigabilis, secundum Borysthenida et Olbian, Graeca oppida, egreditur. Callipidas Hypanis includit. Ex grandi palude oritur, quam Matrem eius accolae appellant: et diu, qualis natus est, defluit: tandem non longe a mari, ex parvo fonte, cui Exampeo cognomen est, adeo amaras aquas accipit, ut ipse quoque, jam sui dissimilis, et non dulcis, hinc defluat. Axiaces proximus intra Callipidas Axiacasque descendit. Hos ab Istricis Tyra separat; surgit in Neuris: quâ exit, sui nominis oppidum attingit: at ille, qui Scythiae populos a sequentibus dirimit, apertis in Germaniâ fontibus, alio, quam desinit, nomine exoritur. Nam per immania magnarum gentium diu Danubius est: deinde, aliter eum appellantibus accolis, fit Ister; acceptisque aliquot amnibus, ingens jam, et eorum, qui in Nostrum mare decidunt, tantum Nilo minor, totidem quot ille ostiis, sed tribus tenuibus, reliquis navigabilibus, effluit. Ingenia cultusque gentium differunt. Essedones funera parentium laeti et victimis ac festo coitu familiarium celebrant. Corpora ipsa, laniata, et caesis pecorum visceribus immixta, epulando consumunt. Capita ubi fabre expolivêre, auro vincta pro poculis gerunt. Haec sunt apud eos ipsos pietatis ultima officia. Agathyrsi ora artusque pingunt; ut quique majoribus praestant, ita magis vel minus; caeterum iisdem omnes notis, et sic ut ablui nequeant. Satarchae, auri argentique, maximarum pestium, ignari, vice rerum commercia exercent; atque, ob saeva hiemis admodum assiduae, demersis in humum sedibus, specus aut suffossa habitant; totum brachati corpus, et, nisi quâ vident, etiam ora vestiti. Tauri, Iphigeniae et Orestis adventu maxime memorati, immanes sunt moribus, immanemque famam habent, solere pro victimis advenas caedere. Basilidis ab Hercule et Echidnâ generis principia sunt, mores regii, arma tantum sagittae. Vagi Nomades pecorum pabula sequuntur, atque, ut illa durant, ita diu statam sedem agunt. Colunt Georgi exercentque agros. Axiacae, furari quid sit, ignorant: ideoque nec sua custodiunt, nec aliena contingunt. Interius habitantium ritus asperior, et incultior regio est. Bella caedesque amant: mosque est bellantibus, cruorem ejus, quem primum interemerunt, ipsis e vulneribus ebibere. Ut quisque plures interemerit, ita apud eos habetur eximius: caeterum, expertem esse caedis, inter opprobria vel maximum. Ne foedera quidem incruenta sunt; sauciant se, qui paciscuntur; exemtumque sanguinem ubi permiscuêre, degustant. Id putant mansurae fidei pignus certissimum. Inter epulas, quot quisque interfecerit, referre, laetissima et frequentissima mentio: binisque poculis, qui plurimos retulêre, perponant. Is inter jocantes honos praecipuus est. Pocula, ut Essedones parentium, ita inimicissimorum capitibus expoliunt. Apud Anthropophagos ipsae etiam epulae visceribus humanis apparantur. Geloni hostium cutibus equos seque velant; illos reliqui corporis, se capitum. Melanchlaenis atra vestis, et ex eâ nomen. Neuris statum singulis tempus est, quo, si velint, in lupos, iterumque in eos qui fuêre, mutentur. Mars omnium Deus; ei, pro simulacris, enses et cinctoria dedicant, hominesque pro victimis feriunt. Terrae late patent, et, ob excedentia ripas suas plerumque flumina, nusquam non ad pabula fertiles; alicubi usque adeo steriles ad caetera, ut, qui habitant, lignorum egentes, ignes ossibus alant.