POMPONII MELAE
DE SITU ORBIS
LIBER II.
CAP. VII. - Mediterranei Maris Insulae.
Gades insula, quae egressis Fretum obvia est, admonet ante reliquas dicere, quam in Oceani litora Terrarumque circuitum, ut initio promisimus, oratio excedat. Paucae sunt in Maeotide (inde enim videtur commodissimum incipere), neque omnes tamen incoluntur: tam nec pabula quidem large ferunt. Hac re habitantibus caro magnorum piscium, sole siccata, et in pollinem usque contusa, pro farre est. Paucae et in Ponto; Leuce Borysthenis ostio objecta, parva admodum, et, quia ibi Achilles situs est, Achillea cognomine: non longe [a Colis] Aria, quae, Marti consecrata, (ut fabulis traditur) tulit aves, cum summâ clade advenientium, pennas quasi tela jaculatas. Sex sunt inter Istri ostia: ex his Peuce notissima et maxima. Thynias, Mariandynorum finibus proxima, urbem habet, quam, quia Bithyni incolunt, Bithynida appellant. Contra Thracium Bosporum duae parvae parvoque distantes spatio, et aliquando creditae dictaeque concurrere, et Cyaneae vocantur et Symplegades. In Propontide tantum Proconnesos habitatur. Extra Hellespontum, earum, quae Asiaticis regionibus adjacent, clarissimae sunt, Tenedos, Sigeis adversa litoribus, et, quo dicentur ordine, ad promontorium Tauri montis expositae, quas quondam dici putavêre Makarôn sive quod fortunati admodum coeli solique sunt, sive quod eas suo suorumque regno Macar occupaverat: in Troade Lesbos; et in eâ quinque olim oppida, Antissa, Pyrrha, Eresos, Methymna, Mitylene: in Ioniâ Chios et Samos: in Cariâ Coös: in Lyciâ Rhodos: in illis singulae sunt iisdem nominibus urbes: in Rhodo tres quondam erant, Lindos, Camiros, Ialysos. Quae contra Tauri promontorium importance navigantibus objacent, Chelidoniae nominantur. In sinu quem maximum Asia recipit prope media, Cypros, ad Ortum Occasumque se immittens, recto jugo inter Cilician Syriasque porrigitur; ingens, ut quae aliquando novem regna ceperit, et nunc aliquot urbes ferat, quarum clarissimae Salamis et Paphos, et (quo primum ex mari Venerem egressam accolae affirmant) Palaepaphos. Arados in Phoenice est parva, et, quantum patet, tota oppidum; frequens tamen, quia etiam super aliena tecta sedem ponerre licet. Parva et Canopos, Nili ostio, quod Canopicum vocant, obvia est. Menelai gubernator Canopus, ibi forte moriens, nomen insulae, illa ostio dedit. Pharos nunc Alexandriae ponte conjungitur, olim (ut Homerico carmine proditum est) ab eisdem oris cursu diei totius abducta: et, si ita res fuit, videri potest conjectantibus in tantum mutatae causas Nilum praebuisse, dum limum subinde, et praecipue cum exundaret, litori annectens, auget terras, spatiumque augescentium in vicina vada promovet. In Africâ, contra majorem Syrtim, Euteltos: contra minoris promontoria, Meninx et Cercinna: contra Carthaginis sinum, Tarichiae et Aegates, Romanâ clade memorabiles. Plures Europae litoribus sunt appositae: in Aegaeo mari, prope Thraciam, Thasos, Imbros, Samothrace, Scandile, Polygaeos, Sciathos, Halonesos; et (quam aliquando, omnibus, qui mares erant, caesis, tantum feminae tenuisse dicuntur) Atho monti Lemnos adversa. Pagaseus sinus Scyron prospicit, Cicynethon amplectitur. Euboea ad Meridiem promontorium Geraeston et Capharea, ad Septemtrionem Cenaeum extrudit; et, nusquam lata, duûm millium spatium habet, ubi arctissima est; ceterum longa, totique Boeotiae apposita, angusto freto distat a litore: Euripon vocant, rapidum mare, et alterno cursu, septies die ac septies nocte, fluctibus invicem versis, adeo immodice fluens, ut ventos etiam ac plena ventis navigia frustretur. Aliquot in eâ sunt oppida, Styra, Eretria, Pyrrha, Nesos, Oechalia; verum opulentissimae Carystos et Chalcis. In Atthide Helene est, nota stupro Helenae; et Salamis, excidio classis Persicae notior: circa Peloponneson, etiam nunc in Aegaeo, Pityusa, et Aegina Epidaurico litori proxima, Troezenio Calauria, inter ignobiles alias, leto Demosthenis nobilis; in Myrtoö Cythera contra Malean, Oenussa et Theganusa contra Acritan; in Ionio Prote, Asteria, Cephalenia, Neritos, Same, Zacynthos, Dulichium; et, inter non ignobiles, Ulyssis nomine Ithaca maxime illustris: in Epiro Echinades, et olim Plotae, nunc Strophades: contra Ambracium sinum Leucadia, et vicina Adriatico mari Corcyra. Hae Thracum Graiorumque terris objacent. At interius Melos, Olearos, Aegilia, Cothon, Ios, Thia, Thera, Gyaros, Hippuris, Dionysia, Cynthos, Chalcia, Icaria, Cinara Nisyros, Lebinthos, Calymnia, Syme. Hae, quia dispersae sunt, Sporades: ab eis Sicinos, Siphnos, Seriphos, Rhenea, Paros, Myconos, Syros, Tenos, Naxos, Delos, Andros, quia in orbem jacent, Cyclades dictae. Super eas, jam in medio mari, ingens, et centum quondam urbibus habitata, Crete, ad Orientem promontorium Samonium, ad Occidentem Kpiou Metôpon, immittit; nisi major esset, Cypri similis; multis famigerata fabulis, adventu Europae, Pasiphäes et Ariadnae amoribus, Minotauri feritate fatoque, Daedali operibus et fugâ, Tali statione atque morte; maxime tamen eo, quod ibi sepulti Jovis paene clarum vestigium sepulcrum est, cui nomen ejus insculptum esse accolae ostendunt. Urbium notissimae, Gnossos, Gortyna, Lyctos, Lycastos, Holopyxos, Panacra, Cydonia, Marathusa, Dictynna. Inter colles, quod ibi nutritum Jovem accepimus, fama Idaei montis excellit. Juxta est Astypalaea, Naumachos, Zephyre, Chryse, Gaudos, et quas Musagoros, numero tres, uno tamen vocabulo appellant; atque, unde Carpathio mari cognomen est, Carpathos. In Adriâ Apsoros, Dyscelados, Absyrtis, Issa, Pityia, Hydria, Electrides, nigra Corcyra, Tragurium, Diomedia, Aestria, Sason, atque, ut Alexandriae, ita Brundisio adjacens Pharos. Sicilia, (ut ferunt) aliquando continens, et agro Bruttio annexa, post freto maris Siculi abscissa est. Id angustum et anceps, alterno cursu, modo in Tuscum, modo in Ionium pelagus perfluit; atrox, saevum, et Scyllae Charybdisque saevis nominibus inclytum. Scylla saxum est, Charybdis mare, utrumque noxium appulsis. Ipsa ingens, et tribus promontoriis in diversa procurrens, Graecae literae imaginem, quae Delta dicitur, efficit. Pachynum vocatur, quod Graeciam spectat; Lilybaeum, quod Africam; Peloris, quod, in Italiam vergens, Scyllae adversum est. Causa nominis, Pelorus gubernator ab Hannibale ibidem conditus; quem idem vir, profugus ex Africâ, ac per ea loca Syriam petens, quia procul intuenti videbantur continua esse litora, et non pervium pelagus, proditum se arbitratus, occiderat. Ab eo ad Pachynum ora quae extenditur, Ionium mare attigens, haec fert illustria, Messanam, Tauromenium, Catinam, Megarida, Syracusa, et in iis mirabilem Arethusam. Fons est, in quo visuntur jacta in Alphëum amnem, ut diximus, Peloponnesiaco litori infusum; unde ille creditur, non se sociare pelago, sed subter maria terrasque depressus, huc agere alveum, atque hîc se rursus extollere. Inter Pachynum et Lilybaeum, Acragas est, et Heraclea, et Thermae: inter Lilybaeum et Pelorida, Panormus, et Himera: interius vero Leontini, et Centuripinum, et Hybla, aliaeque complures: famam habet, ob Cereris templum, Enna. Praecipui montium Eryx, maxime memoratus ob delubrum Veneris ab Aeneâ conditum; Aetna, quae Cyclopas olim tulit, nunc assiduis ignibus flagrat. De amnibus, Himera referendus, quia in mediâ admodum ortus, in diversa decurrit, scindensque eam utrimque, alio ore in Libycum, alio in Tuscum mare devenit. Circa Siciliam, in Siculo freto, est Aeaee, quam [Calypso] habitâsse dicitur; Africam versus, Gaulos, Melita, Cossura; propius Italiam, Galata, et illae septem, quas Aeoli appellant, Osteodes, Lipara, Heraclea, Didyme, Phoenicusa, ac, sicut Aetna, perpetuo flagrantes igne Hiera et Strongyle. Sed Pithecusa, Leucothea, Aenaria, Phitonia, Capreae, Prochyta, Pontiae, Pandateria, Sinonia, Palmaria, Italico lateri, citra Tiberina Ostia, objacent. Ultra aliquot sunt parvae, Dianium, Igilium, Carbania, Urgo, Ilva, Capraria: duae grandes, fretoque divisae, Corsica et Sardinia; quarum Corsica, Etrusco litori proprior, intra latera tenuis et longa, praeterquam ubi Aleria et Mariana coloniae sunt, a barbaris colitur: Sardinia, Africum pelagus attingens, nisi quod in Occidentem quam in Orientem angustius spectat, par et quadrata undique, et nusquam non aliquanto est spatiosor, quam ubi longissima est Corsica; caeterum fertilis, et soli quam coeli melioris, atque, ut fecunda, ita paene pestilens. In eâ antiquissimi populorum sunt Ilienses; urbium antiquissimae Calaris et Sulci. At in Galliâ, quas referre conveniat, solae sunt Stoechades, ab orâ Ligurum ad Massiliam usque dispersae. Baleares in Hispaniâ, contra Tarraconensia litora sitae, non longe inter se distant, et ex spatio suo cognominibus acceptis, majores, minoresque perhibentur. Castella sunt in minoribus, Iamno et Mago; in majoribus, Palma et Pollentia coloniae. Ebusos, e regione promontorii, quod in Sucronensi sinu Ferrariam vocant, eodem nomine urbem habet; frumentis tantum non fecunda, at alia largior, et omnium animalium, quae nocent, adeo expers, ut nec ea quidem, quae de agrestibus mitia sunt, aut generet, aut, si invecta sunt, sustineat. Contra est Colubraria, cujus meminisse succurrit, quod cum scateat multo ac malefico genere serpentium, et sit ideo inhabitabilis, tamen ingressis eam, intra id spatium, quod Ebusitanâ humo circumsignaverunt, sine pernicie et rata est; iisdem illis serpentibus, qui solent obvios appetere, adspectum ejus pulveris, aliud velut virus, procul et cum pavore fugientibus.